- NUPTIAE
- NUPTIAEa nubendo, quod nova Nupta seu Sponsa flammeô obnupta seu obvelata ad Sponsum olim deducebatur, Alias Matrimonium, Coniugium etc. erat viri et mulieris coniunctio legitima, vitae societatem continens, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 3. Quod Cornicum, fortunatissimum in his, omen significat: Ea enim, inquit Alexand. ab Alexandro Genial. dier. l. 2. Cornicum societas est, ut ex duobus sociis alterâ exstinctâ altera perpetuo vidua maneat. Magnâ olim pompâ ac sollemnitare peragebantur, unde Nuptias celebres vocat Phaedrus l. 1. fab. 6. et Tacit. Annal. l. 12. c. 5. Sollemnia Nuptiarum, Imperator in l. 22. C. de nupt. Nuptiarum celebritatem vocat, de quibus pauca haec. Romae, priscis temporibus in more fuit ut uxorem ducturus, ab eo, unde ducenda erat, eam in matrimonium datum iri stipularetur, idque, qui nuptum daturus erat, sponderet: qui contractus Sponsalia vocabatur, de quibus vide infra suô locô. In argumentum eorum contractorum, Sponsae a Sponso arrhae dabantur: Quin et annulus ei pignori mittebatur, quem pronubum Tertullianus l. de cultu Feminarium vocat. Vide infra, in voce Sponsa. Non autem Romanus, nisi Romanam, ducere poterat, i. e. iure civitatis donatam. Nec Patriciis cum Plebeiis antiquitus connubium erat, donec id evicerunt Tribuni Plebis an. Urb. Cond. 309. Nec Ingenuus Libertinam ducere poterat uxorem, ante legem Papiam Poppaeam, quae id primum concessit, ut haec omnia luculentissime explicavit Barn. Brissonius l. sing. de Iure Connubiorum. Sponsalibus factis Nuptiis dies dicebatur, qua in re admodum accurati, vel potius superstitiosi fuêre. Kalendarum certe et Nonarum Iduumque posteros dies omnes a Nuptiis habitos fuisse alienos, auctor est Festus: Ipsas imo Kalendas, Nonas ac Idus, Macrob. l. 1. Saturn. c. 15. Mensem vero totum Maium infaustum iisdem ac inauspicatum fuisse iudicatum, testatur Plut. in Quaest. Rom. q. 86. Unde tritum illud: Mense Maiô nubunt malae. Parentialibus quoque, quae mense Februariô celebrabantur, Nuptias vitandas esse, suadet Ovid. Fastor. l. 2. quamvis Pomponii cclebratas fuisse pridie Idûs Februarii indicet Cicer. Ep. ad Q. Fratr. l. 2. Epist. 11. Saliroum quinetiam dies festos sollicite vitârunt, ut iterum Ovid. ubi supra docet. Contra aptissimum Nuptiis tempus, quod Idus Iunias sequebatur, existimârunt. Ovid. Fastor. l. 6. v. 223.Tunc mihi post sacras monstratur Iunius Idus,Utilis et nuptis, utilis esse viris.Ad quem dierum delectum refer verba Ciceronis l. 2. Ep. 4. ad Q. Fratr. de nostra, inquiens, Tullia tui mehercule amantissima, spero cum Crassipede nos confecisse. Dies erant duo, qui post Latinas habentur religiosi. Coeterum confectum est etc. Duo autem fuisse Uxorum genera Cicer. in Topicis c. 3. docet, unum quod proprie dicebatur, Uxor, alterum quod Materfamilias: quem ad locum Boetius tribus, inquit, modix Uxor habebatur, usu, farre, coemptione, sed confarreatio solis Pontificibus conveniebat. Quae autem in manus per Coemptionem venerant, hae Matresfamilias vocabantur: quae usu vel farre, minime. Sed usu etiam, nedum coemptione, Uxoresin manum convenisse, docet ipse Cicer. Orat. pro Flacco. Proin Iac. Raevardus Varior. l. 4. c. 16. ita Ciceronis locum interpretatur, ut dicat, eum, per duas Uxorum formas, intelligere, Uxorem iustam et iniustam, ut Iurisconsulti loquuntur: Iustamque esse ait, quae in manum viri convenit usu, farre aut coemptione, quam Cicero Matremfamilias appellat; Iniustam, quam fola consuetudo uxorem fecerit et cum qua ius esse connubii leges non patiantur. Et quidem Uxorum usucapionem (cum nempe Uxor capta apud Virum fuisse per annum integrum nullô interrupto usu, quod fiebat, si per trinoctium a viro abfuisset) legitimi Matrimonii rationem antiquissimam fuisse, et a raptu Sabinarum initium sumisse, Raevardus supra memoratus arbitratur, putatque, quia feliciter hic raptus romulo cesserat, instituisse eum, ut non verô, sed simulatô quôdam raptu omnis legitimi connubii ritus in posterum perageretur. Verba eius sunt in Comm. XII. Tabb. c. 21. Quô quidem tempore ea fuisse videtur Matrimonii contrahendi ratio, ut usu quisque Virginem ex gremio matris, aut ex proxima necessitudine vi simulatâ raptam, non alitersuam faceret, quam Romana plebis Sabinas olim virgines. Er hunc rapiundae Virginis ritum, eleganter exponit Apuleius Metam. l. 4. Vide quoque Tertullian. de Spectac. In Confarreatione vero Dionysio, sacras Nuptias scribenti Farracia esse dictas, eôdem farre Coniuges vescebantur, quô etiam vicitimas respergebant: Et Ulpian. l. 10. Institut. Farre, inquit, convenitur in manum certis verbis et testibus 10. praesentibus, sollemnique sacrificiô factô, in quo panis quoque farreus adhibetur: Quô vinculô nihil religiosius, novaeque Nuptae farreum praeferri solitum fuisse, docet Plin. l. 18. c. 2. Sed hanc confarreandi consuetudinem (per solos Pontifices peragi solitam, quô sensu Boetius, eam solis his vindicans, capiendus) aut omissam aut inter paucos retentam fuisse, refert Tacit. Annal. l. 4. c. 16. In Coemptionis ritu, praeter mutuam interrogationem et responsionem, Mulier nubens asses tres ad Virum ferre solebat: atque unum quidem quem manu tenebat, tamquam emendi causâ, dabat marito; alium, quem in pede habebat, in foco ponebat Larium familiarium: tertium in sacciperio conditum, compito vicinali donabat, ut Iustus Lipsius Antiqq. Lect. l. 5. c. 22. apud Nonium Marcellum legi vult, aut quod Palmerio in Spicilegiis placet, rezonabat; h. e. solutâ zonâ promebat. Meminit ritus huiusmodi Cicero pro Muraena, ubi ait: Putârunt Iurisconsulti, omnes Mulieres, quae coemptionem facerent, Caias vocari. Quemadmodum MaritiCaii, in memoriam felicis coniugii Caiae Caeciliae, cum Tarquinio Prisco. Unde Proverb. Ubi tu Caius, ibi ego Caia, quod exponit Erasmus, Ubi tu dominus, ibi ego domina. Quô modô quae in Mariti manus veniebat, proprie Matremfamiliâs appellatam esse, annotavit Cael. Rhodig. l. 28. c. 17. Quibus adde quartum Coniugii contrahendi modum, per Sortitionem, cuius meminit Sueton. in Tib. c. 25. Vide Sigonium de Iure Rom. c. 6. l. 1. Cum nullus horum modorum observaretur, Nuptiae innuptae dictae sunt etc. Fiebant vero non nisi captatis prius auguriis Nuptiae, quibus faciendis Auspices olim interpositos fuisse, docet Val. Max. l. 2. c. 1. Unde illud Tullii pro Cluentio: Nubit genero socrus nullis Auspicibus, nullis Auctoribus. Senis dein crinibus ornabatur Nupta, sive quod is ornatus vetustissimus esset, sive quod eô Virgines Vestales ornabantur, quarum castitatem Viris suis nubentes spondebant, ut Sextus Pomp. tradit. Caelibari praeterea hastâ quae in corpore Gladiatoris abiecti occisique stetisset, nubentis caput, a Marito comebatur: an quia Matronae in Iunonis Curitis tutela erant: an ut viros fortes Sponsam genituram ominarentur; an ut vinculum Coniugii insolubile et non nisi summâ violentiâ, per hastam indigitatâ, rumpendum significarent, an ut notaretur, primas Nuptias bellô et pugnâ fuisse contractas? Vide Plut. in Romulo, item in Quaest. Rom. quaest. 87. Ovid. Fastor. l. 2. v. 559.Nec tibi quae cupidae matura videbere Matri,Comat virgineas hasta recurva comas.Coronâ inde nova Nupta redimiebatur, Tertullian. de Coron. milit. Catullus in Carm. 62. de Nuptiis Iuliae et Manlii, v. 6.Cinge tempora floribusSuaveolentis amaraci.Rectâ item tunicâ induebatur, qualem prima Caia Caecilia texuit, Plin. l. 8. c. 48. cingulôque, ex lana ovis factô, cingebatur, quod Vir in lecto solveret, Festus. Eadem coronam ex verbenis a se lectis compositam sub amiculo ferebat, teste eôdem: luteosque soccos gestabat, ut Catullus ubi supra suspicandum reliquit. Solebat autem velô obnubi, quum ad Virum deceretur, ut supra innuimus, quod Flameum vocabatur, de quo vide suô locô. Unde Lucan. de bello Pharsal. l. 2. v. 360.Non timidum Nuptae leviter tectura pudorem,Lutea demissos velârunt flammea vultus.Hôc modô ornata in Viri domum deducebatur vespere, a praetextatis pueris patrimis tribus, quorum unus facem praeferebat ex spina alba, reliqui duo nubentem tenebant. Quinque faces, seu taedas iugales in Nuptiis accensas fuisse, Plut. docet Quaest. Rom. quaest. 2. an, ut alia omittam, quod matrimonium contrahentes quinque Deorum ope, Iovis adulti, Iunonis adultae, Veneris, Suadelae ac Dianae sive Lucinae indigerent? Nec ex spina solum, sed ex pinu quoque confectas, Virgilius docet in Ciri,Pronuba nec castos incendet pinus odores.Imo ex corylo, suô tempore, Plin. apud Delrium, Not. ad Medeam Senecae Actu 1. v. 37. qui de eodem ritu quaedam habet, ibid. Octav. Actu 1. v. 142. Deductam praefatô modô Sponsam colus compta cum fuso et stamine comitabatur, cuius ritus Tanavil, quae eadem Caecilia vocata est, auctor apud Plinium l. 8. c. 48. Utensilia mulieris, puer impubes Camillus sive Casmillus dictus, in vase operto, Cumero appellato, gerebat. Quô comitatu cum ad Mariti aedes floribus frondibusque ornatas accessit, prae foribus interrogata, quaenam esset, Caiam se esse, respondebat: postes dein ianuae lanâ tangens, adipe lupinô inungebat, unde Uxor, quasi Unxor. Transiliebat postea ianuae limen, quod ipsi contingere religioni erat vel potius, sublata trans limen intro ferebatur a Pronubis, ut vi illata videretur. Ingressae claves dabantur, vel ad partûs facilitatem designandam, vel magis, ut significaretur ei rerum omnium domesticarum curam ac custodiam reique sic familiaris administrationem, ac dispensationem permitti. Statuebatur quoque in pelle lanata, ignisque et aquae sacramento Nuptiae firmabantur in limine, unde et hodie saces praelucent, et aqua petita de puro fonte per puerum felicissimum vel puellam, quae interest nuptiis, de qua solebant nubentibus pedes lavare, verba sunt Varronis apud Servium in Aen. l. 4. Quae dum peragerentur, inprimis, dum a Marito, ut quidam volunt, Sponsa trans limen portaretur, acclamatum ab astante coetu, Thalassio, Thalassio, de quo vide Plut. in Pompeio: quemadmodum apud Graecos, Hymen, Hymenaec. Adhibebantur autem his ceremoniissingulis Dii peculiares, teste Augustinô de Civ. Dei, l. 4. c. 11. ut cum Mas et Femina coniungerentur, Deus Iugatinus: cum Nupta domum duceretur, Domiducus: ut in domo esset, Domitius: ut cum viro maneret, Manturna: cum postes ungeret, Iuno Unxia etc. Acceptae porro sic Sponsae et comitibus eius in cena dabatur epulum a novo Marito, quod Cenam Nuptialem veteres vocare sunt soliti, in quam aliqnanto maiores sumptus, quam in alia convivia, facere, legibus Linciniâ et Iuniâ fuit permissum. Tibiam intervenisse, Plauti, Terentii, aliorum non pauca demonstrant loca. Nuces a novis maritis iaci et pueris spargi consuevisse, indicat Catullus in Carm. supra laudato, et Virg. Ecl. 8. v. 30.Sparge Marite nuces: ———de quo ritu vide infra, in voce Nux. Post haec nubenti praetexta deponsita, et a multitudine puerorum obscena acclamata sunt, versusque Fescennini occenti: quae dum fiebant, lectus Nuptialis componebatur, quem propriô nomine Genialem vel Adversum, appellatum esse, Servius ostendit in Aen. l. 6. Hunc togâ sterni et Maritorum Genios advocari consuevisse, Arnob. adv. Gentes l. 3. docet: unde fortasse sacri Genium lecti Iuvenal. dixit Sat. 6. Novâ Nuptâ in cubiculum deductâ, praetextati eius, qui Praelux dicebatur, teste Festô, fax rapi solebat ab utriusque amicis, ne aut Uxor eam sub lecto Viri eâ nocte poneret, aut Vir in sepulchro comburendam curaret, quô utrôque mors propinqua alterutrius captari putabatur. Servius corneas has faces, quod diutissime luceant tamquam vitae praesidia, raptas fuisse, eosque, qui his potiti sunt, diutius vixisse, ait, apud Ios. Scaligerum Castigat. in Festum. In cubiculum simul inferebantur simulacra Deorum, Virginensis Deae, Subiugi Dei, Premae, Pertundae, Veneris et Priapi, Augustin. de Civ. Dei, l. 6. c. 9. Sponsaque per gradus eburneos ad huius simulacrum ascendere eique insidere tenebatur. Quô factô lectum Viri adibat, in quo Pronubae eam collocabant, i. e. Matronae spectatae pudicitiae et quae, uni duntaxat Viro nupsissent, quo Matrimonii perpetuitatem auspicarentur. Inde Cingulum virgineum Maritus Sponsae solvebat: Erat autem id Herculanô nodô vinctum, quod Virsolvebat ominis gratiâ, ut sic ille felix esset in suscipiendis liberis: Herculis ad instar, qui 70. liberos reliquisse dicitur. Hinc Cinxiae Iunonis venerabile in Nuptiis nomen. Quô pactô, quae Sponsa fuerat, fiebat Uxor. Postridie Nuptiarum apud novum Maritum rursus cenabatur, unde Repotia is dies dictus: Quô eôdem, nova Nuptae munera a Cognatis et Propinquis mittebantur, quae Nuptialia dona ICti vocant: Apud Cicer. tamen pro Cluentio et Apuleium de Asino Aur. l. 6. hôc nomine ea veniunt, quae ante contractas Nuptias Mulieri a Viro offerebantur. Eôdem die, nova Nupta libertatem auspicata Uxoriam in domo Viri rem faciebat divinam, teste Macrobiô Saturnal. l. 1. c. 15. Quod si procedente Matrimoniô aliquid litis inter Neogamos accidisset, ad Deae Viriplacae sacellum itum est, Sigon. de Iure Rom. l. 1. c. 6. Vide Andr. Tiraquellum de Legg. Connubial. Pet. Gregorium Syntagm. Iuris Univ. l. 9. Th. Trevisanum Venetum, Thadeum Pisonem Soaccium tr. de Sponsal. Matrimonio, et eorum privilegiis, Car. Sigon. de Iure Rom. Salmuthum in Pancirol. l. rerum deperdit. c. de Nuptiis Cael. Rhodig. l. 28. c. 17. aliosque laudatos Ioh. Rosino Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. in quod editis Paralipomenis Thom. Dempster. addit, celebritati Nuptiali plenilunium aptissimum fuisse habitum, quô tempore et Graeci nundinas suas celebrabant: publicosque consessus frequentabant, vide infra: Signatis pactis dotalibus, dictum Feliciter: in Repotiis non amicos solum, familiares, sed Principes quoque exemplô Augusti et Caligulae, adhibitos; honestioribus porro cenam, vilioribus sportulas datas: imo aliquando pecuniam quoque vultibus Mariti autUxoris signatam, inter convivas distributam fuisse. Unde Symmachus l. 4. Ep. 4. et l. 9. Ep. 96. NOn eâdem tamen facilitate purgabis, quod filii nostri MinerviiNuptias aliorum potius relatu, quam literis tuis comperi? An veritus est, ne a te numisma cusum desiderarem? potui iacturam sportulae facere. Praeterea, annotavit in primo limine aquam exhibitam fuisse, cui titio immergeretur, ex Varrone apud Turnebum l. 29. c. 27. Faces item a 5. pueris praelatas, quae ex pinu vel spina alba: Iugum quoque utrumue Coniugum subiisse, dextrasque iunxisse etc. Plerosque Nuptiales ritus Lucan. exhibet l. 2. de bello Pharsal. in nuptiis Marciae et Catonis: Quorundam meminit Seneca Octaviâ Actu 4. Sc. 1. v. 699.——— Vidit attonitus tuamFormam Senatus, tura cum Superis dares,Sacrasque gratô spargeres aras merô,Velata summum flammeô tenui caput,Et ipse lateri iunctus, atque haerens tuoSublimis inter civium laeta ominaIncessit, habitu atque ore laetitiam gerensPrinceps superbô.Aurelii nummus exhibet Imperatorem, auspice Concordiâ, Faustinam sibi matrimoniô iungentem: quorum is sinistrâ nuptiales tabulas, dextra dextram sponsae prehendit: haec iuncta manu sidem, flammeô pudicitiam, digitô ori admotô obsequium ac taciturnitatem pollicetur, apud Solerium de Pileo sect. 6. Apud Athenienses, postquam licenter admodum, soluteve diu vixerant, primus volgivagam Venerem Cecrops, hinc Διφυὴς dictus, lege compescuit, et sanxit, ne quisbinas Nuptias eôdem tempore constitutas haberet: Ἑνα ἄνδρα μιᾶς γυναικὸς τυχεῖν, Unam tantum quisque Uxorem ducito, Athen. l. 13. Postea circa Socratis tempora, ob Virorum inopiam, Plebiscito, praeter Uxorem, e peregrina et pellice quoque licebat liberos tollere, ibid. Uxorautem legitima non erat, nisi civis, inter quos tamen peculiari Lege Pallenaei excipiebant Agnusios, qui inter se connubia non contrahebant, Plut. in Thesco. Collapsum ius vetus, de civibus ducendis, restituit Pericles, quod tamen pessimô eius exemplô paulo post obsolevit; donec tandem Aristophon Euclide Praetore Athenis, scriptâ lege solos cives Athenienses esse sanxit, qui utrôque parente cive nati essent: Nam ad ea tempora civis censebatur, qui Parentum alterutrô cive natus esset. habebant vero legitimum celebrandarum Nuptiarum tempus Brumam, Aristoteles Polit. l. 7. c. 16. ex instituto Cecropis, ut videtur: nempe mense Gamelione, (unde nomen invenit) i. e. diebus Brumalibus. Unde apud Terent. in Phorm. Actu 4. sc. 4. v. 29.Aruspex vetuit ante Brumam autem quid noviNegotii incipere, quae causa 'st iustissima.Aetas hominis, Nuptiis alligandi, e Solonis sententia, annus fuit tricesimus quintus: ex Aristotelis, bienniô maturior. Nec quaevis Uxor legitima habebatur, sed illa tantum, quae legitime desponsata esset, vel a Patre, si viveret, vel a germano fratre, si Pater obiisset: vel, neutro horum superstite, ab Avo paterno. Interim Sororem germanam in matrimonio habendi veniam dabant. Praecipue autem inter Gentiles constitutae erant Nuptiae, quinimo Ἐπίκληρος Virgo solis Gentilibus et Cognatis nuptum erat danda, vide supra in voce Epiclerae. Inter Servos autem, sicut et apud Romanos, proprie non erant Nuptiae, sed συνουσίαι, neque illae, quibuscum consueverunt, Uxores, sed potius coniunctae conservae, e quibus habeant filios, ut eleganter Varro de R. R. l. 1. c. 17. dicebantur etc. Celebrabant Nuptias Graeci, tempore plenilunii, quô et Nundinas suas celebrabant, publicosque frequentabant consessus, ut Thucydides docet l. 1. sub fin. An quod inde boni ominis non nihil ex plena Lunae facie auspicarentur: an ut frequenti iam et advenis refertâ civitate, Nuptiarum pompa celebrior esset? Menander, Anaxandridesque Comici, Pindarus, Hephaestion, Demetrius Phalereus, laudati a Bern. Martino var. Lect. l. 1. c. 14. consuetudinem hanc abunde probant: quibus addendi Pindarus in Isthmiis et Euripides in Iphigenia, ubi Agamemnon, rogatus ab Uxore Clytemnestra, quando filiae suae vellet celebrari nuptias, respondit,Ὅταν Σελήνης ἐυτυχῆς ἔλθοι κύκλος,Qunado Lunae fortunatae venerit circulus.Ritus autem fuêre isti, quos Erato invenisse dicitur, apud Cael. Rhodig. l. 7. c. 4. Postquam Sponsus Sponsae, praesentibus aliquot testibus, promisisset, iuxta Latinorum formulam, se sponsam post concubitum in vita non deserturum: Ipsaque vicissim ei a Parente vel Tutore, desponsara esset, iuramentum quoque aliquando, in Templo, intervenisset; ut de Clitophonte ac Leucippe legimus, in Templo Isidis: quorum ille iuravit, ἀγαπήσειν ἀδόλως, haec ἄνδρα ποιήσαςθαι καὶ πάντων ἀποφῆναι δισπότην (ut de poculo coniugii, apud Galatas usitato, quô a Camma Synorix propinatô venenô interemptus est, apud Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 2. c. 5. Item de pane in duas partes ense dissecto, quod apud Macedones obtinuit, Curt. l. 8. c. 4. nil dicam) ad Nuptias uterque se accinxit. Et quidem Sponsa a Parentibus in templum Minervae παρθένου seu Virginis deducta, coniugii ab illa veniam petebat; simulque iuvencam, iugi expertem, ei sacrificabat: Unde apud Euripidem Iphigeniâ Aul. v. 11, 12.Μόχοιτε πρὸ γάμων, ἃς θεᾷ πεσεῖν χρεὼνἈρτέμιδι.Offerebat insuper canistrum variis elegantiis refertum, quem ritum, κανηφόρια dictum, Suidas prolixe explicat: additis precibus, Ἄρτεμι μὴ ῃεμέσα, Ne irascere Diana, Theocr. Idyll. 27. sicque e grege ἀζύγων κουρῶν discedendi, bonâ Deae Virginitatis pace, facultatem sibi conciliabat. Praeterea Veneri et Gratiis, ob praeteritum: Iunoni inprimis Γαμηλίᾳ seu Pronubae, ob praesens; eidemque tamquam Lucinae vel Matrifamiliâs, ut Plauto vocatur in Amphitruone, Actu 2. sc. 2. v. 201. ob futurum tempus, similiter sacra faciebat. Parcis quoque aliquando a nova Nupta litabatur, ut vitae suae filum eo longius producerent. Sed nullum nubenti sanctius Iunone Numen, cuius sacra variis nominibus: Προγάμεια, προτέλεια, προτέλειοι ἐυχαὶ, Ἡρατέλεια, γαμήλιον, item ἐυχαὶ dicebantur. Ipsum eius nomen frequens in ore, et, sicut Iovis quoque, ab amantibus usurpatum. Unde Senex ille apud Plautum in Casina Actu 1. Sc. 3. v. 14.Eia mea Iuno, non decet te esse tam tristem tuo Iovi,Dixêre hanc ῟Ηραν τελείαν Romani Iunonem adultam, quae cum Διῒ τελείῳ, i. e. Iove adulto, utpote πρυτάνεις ὄντες τῶ γάμων, verbis Suidae, in Nuptiis praecipue honorabantur, in utraque gente. Sed et Γαμήλια vocantur a Demosthene munera, quae Sponsa in Mariti Tribum recipienda τοῖς φράτορσιν mittebat, ad epulum celebrandum praeter quae die Nuptiarum, ἕδνοις a Sponso donata, ipsi vicissim ἕδνιον χιτῶνα ac φέρνας dabat; ipsa iterum ἐπιφέρνια recipiens. Quemadmodum Cognati post Nuptias eidem μείλια ἐπιμείλια largiebantur. Primâ autem vice, quâ ad coniugem Sponsa veniebat ab eo eiusque Cognatis τὰ Ἀνακαλυπτήρια, alias Θεώρητρα, Ὀπτήρια, et Ἀθρήματα, accipiebat, ut pateretur se videri, Victorius Var. Lect. l. 25. c. 3. quam ob causam Iuppiter Proserpinae urbem Thebas donasse legitur, apud Schol. Euripidis in Phoenissis. Sed et ipsa dies, quo id fiebat, Ἀνακαλυπτήρια dictus est, vide in voce, Anacalypteria: Prius enim flammeô obnupta erat, ut diximus supra. (cuius ritus vestigia antiquissimis temporibus iam conspicua sunt, vide quae de Rebecca Gen. c. 24. v. 65. contrarium tamen Lacedaemone obtinente. Causam ritus forte Nonnus dixerit.Καὶ πλέον ἑμείρουσι καλυπτομένοιο προσώπου,Et bene velati maior reverentia vultus.)At Hermocrates Sophista, cui Imperator Severus uxorem conciliaverat, non optimae formae, postulatus Ἀνακαλυπτήρια, illamἘγκαλυπτηρίοις potius opus habere, lepide respondit. Solebat porro Sponsa e Parthenone (cubiculô Virginibus destinatô) ad Maritum curru vehi, Iuvene, quiaurigae officiô fungebatur, taedam manu praeferente. Eurip. in Helena v. 728.Λαμπάδων μεμνήμεθ᾿ ἃς δὲ τετραόροιςἽπποις τροχάζων παρέφερον. σύδ᾿ εν δίφροιςΣὺν τῷ δὲ Νύμφη δὡμ᾿ ἔλιπες ὄλβιον.Interea canebatur ἁρμάτειον μελος: axis dein currus, postquam nova Nupta ad Mariti pervenit aedes, igni dabatur, ut signarent illam ibi perpetuo mansuram, neque inde ullâ tempestate recessuram, Alex. ab Alexandro loc. cit. Veniebat autem comitata Paranymphô (secundis Nuptiis ipse Maritus Sponsam domum deducebat) ut et Cognatorum aliquibus, ac inprimis Νυμφεντρίᾳ seu Pronubâ feminâ. Ipsa, gemmis ornata, purpurâque induta, domum Sponsi totam laureis obsitam, ut Apuleius ait Metam. l. 3. inveniebat, neque abs re, namque et ipsa sertô ornata erat. Unde Clytemnestra ad Achillem apud Eurip. Iphig. in Aubrv. 705.Σοὶ καταςτίψασ᾿ ἐγὼ νὺν ἦγον γαμουμένην.Tibi sertô exornans ego illam adduxi, ut nupturam.Imo et Sponsum simili ornatu insignem fuisse, a Patre nempe sertô ornatum, sicut Sponsa a Matre solebat, Libanius docere videtur Declam. 3. quae coronamenta ex verbena, in Italia: ex asparago in Boeotia: ex sisymbrio, papavere, sesamo Athenis confiebant, vide Scholiasten Aristoph. Pace. More ad Christianos quoque translatô, quos dehortaturus Tertullian. de Coron. Milit. c. 13. Christianus, inquit, nec laureis ianuam infamabit. Praeter hoc sertum, Σησαμὶς vocatum, strues quoque seu placenta Nuptiarum die, Χησαμοῦς dicta, parabatur. Aristoph. Pace,Ὁ πλακοῦς πέπεπται Σησαμοῦς ξυμπλάττεταιFiebat autem ex sesamo, διὰ τὸ πολύγονον, boni ominis causâ. In domum Mariti, ut apud Romanos, trans limen Sponsa portabatur, ne sponte videretur irrupisse: quod dum fiebat, pueri puellaeque adstantes caput illius ficubus placentisue perpluebant, Ἐυετηρίας, ut Cael. Rhodig. l. 26. c. 6. ait ex Theopompo, σημεῖον; quem ritum Καταχύσματα dixêre, in servo quoque novo, cum primum Heri domum ingrederetur, usurpari solitum. Interea Diis facrificatum, sed, ut ostenderetur, omnem amaritudinem a Neogamis exulare debere, fel e victimis exemptum cumque nausea abiectum est: Peragebantur vero sacra a Patribus, ut ex Euripid. de Agamemnone loquente, Iphig. in Aul. colligere est, Iove Ὁμογνιῳ et Iunone Συζυγίᾳ peculiari ratione in vota vocatâ, docente Libaniô Declam. 35. τὰ πατρὸς ἐτήρησε καὶ Ὁμόγκιον Δία καὶ Ἥραν Συζυγίαν ἐτίμησε πρότερον. Quae sacra tanta in veneratione erant, ut illa ne Iudices quidem disturbare auderent. Vide Photium Cod. 608. Post Deos, Genii propitiabantur, epuloque Nuptiali vacabatur: in quod panis intoferri solebat a puero quodam in cophino floribus, spinis quernisque ramis obsito, qui canebat: Ἔφυγον κακὸν, Εὗρον ἄμεινον, Effugi malum, inveni melius. Durante conviviô, Musicus personabat concentus ἀμοιβαίως, alternis, Ὑμὴν, ὦ Ὑμενᾶἰ ὦ Ὑμὴν, Latin. Hymenaeus dictus: Quod etiam fiebat, cum ex Patris sui aedibus ad Maritum ducebatur. Unde Comicus, Plaut. Casin. Actu 4. sc. 3. v. 1. 2.Age tibicen, dum illam educunt hanc novam Nuptam foras,Suavi cantu concelebra omnem hanc plateam, Hymenaee!In thalamum, τὸν θάλαμον et τὴν παςτάδα, cum Sponsa duceretur, ostendebatur ipsi locus, in quo in posterum ipsi commorandum, simulque introferebatur cribrum, et ianuae pistillum appendebantur, σημεῖα αὐτουργίας, ut Pollux ait, vel ut ipsa moneretur, manum labori admovendam esse. Huc Solonis Lex referenda: Τὰς Νύμφας ἰούσας ἐπὶ τὸν γάμον, φρύγετρον φέρειν σημεῖον, Sponsae cum domum Mariti deducuntur, phrygetrum in signum ferunto: i. e. ut Hesychius interpretatur, ξυλήφιον ᾧ ἐκί ουν τὰς πιφρυγμένας κριθὰς, pistillum quô motitabant tosta hordea. Cum dein Sponsus voque thalamum ingrederetur (prior enim Sponsa intrabat) ambo malum cydonium gustabant, quod iterum lege cavit Solon, ut sic indigitaretur dulcedo et gratia linguae, quae maxime Coniuges decet. Neque sic tamen Coniugium consummabatur, sed manebat γάμος ἀτελὴς, si fortecornix grave cornicaretur: quod Val. Flacc. testatur, cum ait, l. 6. v. 688.——— ——— Coniux miseranda Caico.Linquitur, et primo domus imperfecta cubili.Quod proin infaustum omen ut averteretur, pueri clamabant: Κόρη ἐκκόρει κορώην, idque in singulari, sic enim Cornix habebatur infausta. Cum vero par cornicum apparebat, faustissimum habebatur, διὰ τὸ πολύζωον. In Cubiculo duo stabant lecti, Κλίνη γαμικὴ, et Κλίνη παράβυςτος, dicti: neque prius Marito se iungebat Sponsa, quam νυμφικῷ λούτρῳ, nuptiali balneô, corpus lavisset; Cui inserviebat aqua e fonte Callirrhoe olim, postea ex eo, qui Ἐννεάκρουνας, quasi novem fistulas seu salientes habens, vocabatur, petita, nisi utrumque eiusdem fontis nomen dicas, vide Pollucem l. 3. c. 3. Stat. Theb. l. 12. v. 629.Et quos Callirhoe nonis errantibus undisImplicat.Hôc modô cum abluta esset Sponsa, Mater eius crinali seu vittâ arreptâ, unique taedarum, (ipsa enim solebat δαδουχεῖν, i. e. faces nuptiales ex corylo, larice an spina alba confectas ferre) circumvolutâ illam comburebat, atque de novo filiae ornabat crines. Hinc Iocasta apud Senecam Theb. ACtu 4. v. 505.——— Non te duxit in thalamos pharensComitata primos, nec suâ festas manuOrnavit aedes, nec suâ laetas facesVittâ revinxit.In toro tandem collocatae, zona a Marito solvebatur, de qua re vide in voce Zona, ut et supra, ubi de Romanorum egimusritibus: praeque thalami foribus pueri puellaeque, quos filios Nuptiarum Euangelista Matth. c. 9. v. 15. vocat, Ἐπιθαλάμια seu Γαμιήλια decantabant; aliquis quoque ex Sponsi amicis, θυραρὸς dictus, foris exspectabat, vi Mulieres in thalamum irrumpere volentes moraretur. Postridie Nuptiarum instaurabantur epulae, donaque sollemni pompâ, praeeunte puerô candidâ veste amictô et taedam ferente, gestabantur: vestes nempe, et omnifaria suppellex; tanto quidem olim cum luxu, ut Solon Legem ferre fuerit coactus: Ἱμάτια τρία καὶ σκεύη μικροῦ νομίσματος ἄξια, ἕτερον δὲ μηδὲν ἐπιφέρεςθαι τὴν γαμουμενην τὰς φέρνας, Tres tantum vestes et Vasa aliquot non magnô constantia Sponsa ad Maritum deferto in dotem. Dicebantur autem Ἐπαύλια, item Διαπαρθένια, et distinguebantur a Προαυλίοις ac Ἀπαυλίοις (cum vestis ἀπαυλητηρία dicta, sponso a Sponsa daretur) Unde quidam tres Nuptiarum dies sollemnes fuisse colligunt etc. Vide Sam. Petitum Comm. in Attic. LL. l. 6. tit. 1. et 2. Franc. Rossaeum Archaeologiae Attic. l. 4. c. 9. et seqq. Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 3. c. 101. cui tit. Epithalamion, Alios. Apud Ebraeos, quibus duplicis generis Uxores olim erant, primariae Naschim et secundariae, vulgo Pilagshim dictae, Nuptiae, ut a Sponsalibus distinguuntur, sollennibus illis ritibus constantes, quibus Matrimonium perficitur celebraturque; dictae sunt, Gap desc: Hebrew seu Deductio in Domum aut Thalamum, qua de vide supra in voce Deductio Nuptialis. Aeoque de Nuptiarum substantia haec deductio erat: Ritus vero, praeter benedictiones deductioni proprias, ora Sponsae apud Parentes et praestituta deducendi tempora ac ritus minorum gentium alii, de quibus infra in Nuptiales Ritus, etc. Quemadmodum autem Romanorum olim Nuptiae tribus modis fiebant, Usu, Confarreatione et Coemptione, similiter apud Hebraeos, alivando solô congressu et stipulatione sine tabulis sponsalitiâ, secuta deductione, Nuptiae etiam illis perficiebantur. Sed annuus hîc Usus apud Romanos necessarius; nec simplex sufficiebat in usum matrimonialem nubendi animo consensus, ut iustae fierent Nuptiae, verum Sponsalia ac sollennia Nuptiarum adhibenda fuêre. De Confarreatione post dicetur. Uti vero Coemptioni pretium intervenisse, indicat ipsa vox, ita et Sponsalibus apud Hebraeos nummo eiusque valore initis, atque, in Nuptiis, iteratis. Atque emptas pariter uxores in ipsis Sponsalibus Nuptiisque notat ex LL. veterib. Burgundionum et Saxonum Brissonius de Ritu Nupt. qui mos et in Christianismo retentus, ut infra dicetur. Sic equum armis instrutum, peractis Nuptialibus sacris, dabat Sponsae Sponsus, apud Thessalos, teste Aelianô de Animal. l. 14. c. 34. Vide quae de phiala Sponso Sponsaeque ex Graecorum aliorumue in Oriente populorum more, dari solita, notavit Casaubon. ad Athenaeum l. 13. c. 5. Imo, dotem aut contradotem, seu donationem propter nuptias aut utramque, ut Coemptionis pretium, Nuptiis, apud paganos, aut intervenire solitam, aut praeivisse, notum. Graecusitem mos obvius est, in Solonis LL. Demosthene Or. 1. in Onetor. Euripide Aulid. Aliis, ubi de Dote mentio. Confarreatio, quae tota in sacris Nuptialibus constabat, quaeque Sacrorum simpliciter nomine apud Tullium venit Orat. pro Muraena (quod Nuptiarum genus Tiberii aevô in desuetudiem abiit) inprimis simile quid apud Ebraeos habuit, ut infra videbitur, ubi de Nuptialibus Sacris et Nuptiali Benedictione. Sed tam Consarreationis, quam Coemptionis, i. e. priscorum in Hebraismo et paganismo rituum seu formularum, reliquiae vestigiaque in Christianismo non obscura. Quamquam enim sacra, quae fuêre in Confarreatione paganica, utpote Christianismo plane adversantia, sub eiusdem initia, etiam apud Paganos, evanuêre, vide Paganin. Gaudentium de Iustinian. saeculi moribus c. 15. nihilominus farris ipsius usus aliquis sollennis, in libis conficiendis, diffringendis, communicandis, locis saltem in nonnullis, semper obtinuit. Certe frequentissimus apud Anglos est et antiquitus fuit liborum grandium in Nuptiis usus, quae Bride-cakes, i. e. Liba Sponsalitia seu Nuptialia, appellitant. Eaque tum a Sponsis ipsis confecta, tum a propinuis amicisque sollenniter muneri nuptiali data. Atque in agro nostro Alexandrino, inquit Lancillottus Gallia, apud Seldenum, perseverant adhuc quaedam antiquarum observationum vestigia, veluti in vico Villae fori nuptiae per Confarreationem, dum libô, inter nubentes et affines atque cognatos partitô, fiunt. Certe et in Graecorum ritibus compotatio est in Ecclesia nuptialis, quae Confarreationis vicem praestare videtur. Nec non, adiucit Lancillotus, circumspicitur interrogatio, quae per Sacerdotem fit Viro et Uxori, una cum responsione hinc inde subsequente, exindeque amplexus et manibus apprehensio, vae omnia sollennitati, quae olim per Coemptionem fiebat, satis arrident. Et sane Coemptionis veteris reliquiae manifestissimae sunt, in arris Sponsalitiis ac pecunia pro more, in ipso nubendi actu, numerata. Qualis item in actu spondendi subarrationis usus. Cuiusmodi moris, ait Brissonius l. c. vestigia a nobis in nostris Nuptiis (in Gallia) usurpari quidam opinantur, tredecim nummorum numeratione. Ipse vero potius illud manasse ex Barbararum coloniarum, quae in Gallias ex Germania migrârunt, more, existimat; quoniam in LL. Burgundionum et Saxonum veter. uxores maritis a Parentibus vel Tutoribus emi consuevisse liquet, pretiô, quod Nuptiale signanter dictum est. Inde et aliqui omnia matrimonia apud Gallos per Coemptionem hodieque fieri tradidêre, ut Connanus; quem tamen eô nomine falli ait Anton. Gubertus, l. de Spons. c. de Ritu Nupt. §. 81. ubi sic habet: Non coemitur uxor nummis illis imparibus, quos vir tradit Antistiti. Sed postquam ultro citroque fidem coniugalem se pie et sancte servatisros vir et mulier sunt pollciti, Sacerdos recipit a viro vel tres vel quinque nummos, impari tamen numerô, pro more patriae, quos idem tradit mulieri, tamquam arrabonem promissae fidei castimoniaeque corporis. Et de taxatis Sponsi donationibus seu arris, apud Suecos Gotthosque veteres sed Christianos, vide Ragualdum Ingemundi in eorum LL. l. 3. c. 7. ubi et plura de singulari apud eos connubiiiure. Neque ullam sine dote, i. e. sine dono aliquo, saltem dotem supplente, voluêre Veteres coniugium fieri: iuxta possibilitatem fiat dos, dicente synodô Arelatensi C. 30. quaest. 4. c. 5. Sed evanuit tandem sententia illa, atque lex, quâ nitebatur.Primum temperata, deinde rescissa est. Vide Novell. Iustinian. 74. c. 4. etc. Quod autem Boetius Nuptam novam seu Uxorem in manum convenire non vult dici, extra Coemptionem, non parum hallucinatur. Plane enim tam quae Usu erat uxor, quam quae Farre, in manum conveniebat. De Farre, liquet expresse, apud Ulpianum in Fragm. de Usu, apud Ciceronem Orat. pro Flacco. Non vero in manum convenit, sed uxor tantum habebatur illa, quae velut Concubina, nullô Nuptiarum genere hactenus coniuncta, locô tamen uxoris censebatur, uti discimus ex Iac. Raevardo Variorum l. 4. c. 16. Vide Seldenum Uxor. Hebraic. l. 2. c. 20. et 25. Addam id solum de Nuptiis Hebraeorum. Peragebantur in coetu decem ad minimum testium, cum benedictione et gratiarum actione; unde domus ipsa Hebr. Beth hillula, i. e. domus laudis, ut et Nuptiale illorum carmen Hillulim, i. e. laudes, nuncuptatum est. Intimi Sponsi amici, qui Epithalamium canebant, ὑιοὶ τοῦ ιυμφῶνς dicti sunt, Matthaei c. 9. v. 15. quales 30. sodales Samsonis forte fuêre, Iudicum c. 14. v. 11. Formulam benedictionis Nuptialis prolixe describit Genebrardus, cuius summa haec: Caput coetus presentis, sumiô poculô, benedicebat, aiens: Benedictus sis Domine Deus noster, Rex Universi, qui creas fructum vitis. Mox pergebat, Benedictus sit Dominus Deus noster, Rector Universi, qui virum condidit ad imaginem sui, ad imaginem similitudinis suae domiciliumque ipsi praeparavit perpetuum. Benedictus sis ô Deus, qui creasti ipsum. Dein subiungebat, Benedictus et tu, ô Domine Deus noste,r qui creâsti gaudium et laetitiam, Sponsum et Sponsam, charitatem et amorem fraternum, recreationem et delectationem, pacem et societatem: Precor te, Domine, fac ut indesinenter resonet in Urbibus Iuda et in plateis Hierosolymae, vox gaudii et laetitiae, vox Sponsi et Sponsae: Vox exsultationis in thalamo nuptiali suavior est quôvis festô: et liberi dulciores sunt dulcedine cantûs. Quae effatus, Neogamis poculum propinabat: Ideo autem benedictionem hanc iudicabant, ut merito erat, necessariam, quia fructum ventris, tamquam speciale benedictionis genus, a Deo exspectabant: dicentes quatuor eum claves manu suâ tenere, nulli Angeli, ne quidem ex ordine Seraphim, communicatas, nempe Clavem pluviae, Clavem cibationis, Clavem sepulchoroum, et Clavem sterilitatis: de quarum prima vide Deuter. c. 28. v. 12. secundâ Psalm. 145. v. 16. tertiâ Ezech. c. 37. v. 12. ultimâ Gen. c. 30. v. 22. Durabant Nuptiae apud illos, pro more, septiduum integrum, ut discimus ex Iudic. c. 14. v. 10. 11. collatô cum Gen. c. 29. v. 27. quemadmodum totidem dies luctus durabat, Gen. c. 50. v. 10. Unde Proverb. illorum, Septem ad convivium, septem ad luctum. Princeps epuli vocabatur Baal mischte, Iohann. c. 2. v. 9. ἀρχιτρίκλινος dictus. In Italia cum hodierni Iudaei ad Nuptias aliquem invitant, solet hic respondere Mazal tob. quod quidam interpretantur in genere, feliciter: alii specialem hîc intelligi benedictionem, liberorum procreationis, autumant. Namque et connubialis annulus haec verba insculpta habet, Munsterus in Gen. c. 30. et Hebraei Saturnum, cuiusinfluentiam generationi aptissimam credunt, Mazal appellant. Sed vocem hanc alium etiam quemcumque Planetam Stellamque denotare, patet ex Hebraeorum veriverbio: Non est tibi ulla herba inferius, cui non sit Mazal in Firmamento, et fecit ipsam Mazal, et dicit, Cresce etc. Ideo illud Mazal tob idem videtur esse, ac Fiat felici sidere. Tempore porro Nuptiarum, Sponsus Sponsae porrigebat dotalitias tabulas, a Scriba exaratas, quas ipse solvebat, simulque dotabat illam, si virgo esset, 200. denariis seu 50. siclis, sin vidua, 100. denariis seu 25. siclis: quod dicebatur Caput dotis, quae minor esse non poterat, poterat tamen esse maior ad auri talentum usque. Vide supra in voce Dos. Tabulis signatis Sponsalibusque consummatis Sponsa a Marito futuro tria sibi vindicabat, alimentum, operimentum et cohabitationem, ex Exod. c. 21. v. 10. quo alludere videtur Apostolus 1. Cor. c. 7. v. 3. Primâ autem vice cum Sponsa se sisteret Sponso, caput obvelata erat peplô, in signum subiectionis, Gen. c. 24. v. 65. unde Apostolus, huius rei causâ, mulierem potetantem habere, in capite vult, propter Angelos, 1. Cor. c. 11. v. 10. Ubi velum hoc, quod signum subiectionis erat, potestatem vocat, respiciendo ad vocem Hebr Radid, i. e. velamen mulieris, quae a radice descendit Radad, i. e. Imperium et auctoritatem habere: Subiectio enim illa species erat potestatis ac protectionis a Marito in Sponsam derivandae, cum prius nullius dominii esset particeps. Unde, in examine Zelotypiae, Uxor tenebatur stare sine Radid, i. e. ἅνεν ἐξουσίας, quod Latini reddunt, retectô capite Numer. c. 5. v. 18. ut indigitaretur, siquidem rea deprehensa esset, illam in posterum fore privatam omni dominiô ac potestate, quam beneficiô Mariti antea habuerat, etc. Vide Stuckium de Conviv. l. 2. c. 3. Talmud Bab. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. c. 4. etc. De consuetudinibus apud alias gentes usitatis, vide infra, ubi et de quibusdam ritibus prolixius: necnon apud Auctores supra passim laudatos, ut et Barthium Animadvers. ad Stat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.